egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et
castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim
venerunt in Afec
et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine
terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo
certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum
et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu
de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim
adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in
medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum
misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis
Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii
Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees
cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus
est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra
et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam
haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et
cognoverunt quod arca Domini venisset in castra
timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et
ingemuerunt
vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius
tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium
istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in
deserto
confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis
sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate
pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit
unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis
et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et
Finees
currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die
illo scissa veste et conspersus pulvere caput
cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam
aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem
ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis
civitas
et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic
sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et
adnuntiavit Heli
Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius
caligaverant et videre non poterat
et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de
acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram
Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo
filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum
iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat
vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque
partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus
socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim
in eam dolores subiti
in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant
circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit
eis neque animadvertit
et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de
Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro
suo
et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset
arca Dei